COMMODA Diaeta

COMMODA Diaeta
COMMODA Diaeta
nova methodus, et Inquisitione potior visa ad Protestantium doctrinam e Bohemia profligandam; de qua sic Cl. Heideggerus, Experientiâ edocti, fortiores illas purgationes, sanguinis effusiones, vivicomburia, praecipitationes in fodinas Cutenbergenses, ad haereseos morbos pellendos hactenus adhibitas, parum profuisse. Tentandum esse iam, utrum Commodâ Diaetâ (sic loquebantur cum Ecclesus Pastores, uxoribus maritos, parentes liberis, bona singulis eriperent et miseram vitam postea superpondii locô, nullô iuris processu, sed per-milites spoliatis, longôque et tetrô carcere maceratis vel adimerent, vel in exilium, quod Diaetam vocabant, expellerent) curari possint Haeretici, itaque non mortibus afficiendos (quibus illi tamquam martyriis exsultarent) sed aliis viis fatigandos et ad oboedientiam reducendos esse. Proinde et odiosum illud ac durum nomen Inquisitionis, in mollius Reformationis commutandum esse. Hoc decretum in secreto sacroque Consilio Romae A. C. 1617. inter medios belli apparatus, initum conclusumque esse, certis indiciis post innotuit, et eventu ipsô comprobatum est --- Primo igitur omnium umbelles --- Anabaptistas proscripserunt: inde Euangelicos variis artibus aggressi, sensim eos tum nimiis exactionibus, tum oppressionibus, promissis, minis, etiam tormentis et carcere, partim ad apostasiam, partim ad fugam et exilia compulerunt: talique, si Diis placet, Diaetâ, universam Bohemiam, Moraviam et Austriam postliminio Pontifici Roman. subiecerunt. vide eum, Historiâ Papatus Period. VII. §. 226. ex Auctore Persecutionum Bohemicarum, teste αὐτόπτῃ, c. 45. et seqq. Haud pridem in Diaetae huiusinodi locum Hospitationes dimacharum seu draconum, in alio Europae regno, successerunt, ut cuique notissimum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • DIAETA — I. DIAETA Salmas. mel. Diaeta, parva cenatio est, recentioribus Zeta. Vet. inser. GESTATIO. CIRCINI. A. DIETA. APOLLINIS. AD. EANDEM. DIETAM. Vide in vocibus Dieta et Zeta. II. DIAETA vel etiam Commoda Dioeta, nova methodus, ad Protcstantes ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”